Secundum Matthæum 17:15-19 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

16.  Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.

17.  Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.

18.  Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?

19.  Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.

Secundum Matthæum 17