Secundum Matthæum 17:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :

2.  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

3.  Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4.  Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.

Secundum Matthæum 17