Secundum Matthæum 16:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7.  At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8.  Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9.  Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10.  neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11.  Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12.  Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13.  Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

Secundum Matthæum 16