Secundum Matthæum 15:8-25 Vulgata Latina (VULG)

8.  Populus hic labiis me honorat :cor autem eorum longe est a me.

9.  Sine causa autem colunt me,docentes doctrinas et mandata hominum.

10.  Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11.  Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12.  Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13.  At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14.  Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15.  Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16.  At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17.  Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18.  Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19.  de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20.  hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21.  Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22.  Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

23.  Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24.  Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

25.  At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

Secundum Matthæum 15