Secundum Matthæum 15:4-21 Vulgata Latina (VULG)

4.  Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5.  Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6.  et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7.  Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8.  Populus hic labiis me honorat :cor autem eorum longe est a me.

9.  Sine causa autem colunt me,docentes doctrinas et mandata hominum.

10.  Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11.  Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12.  Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13.  At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14.  Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15.  Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16.  At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17.  Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18.  Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19.  de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20.  hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21.  Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

Secundum Matthæum 15