2. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3. Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
4. Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5. Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
6. et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7. Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
8. Populus hic labiis me honorat :cor autem eorum longe est a me.
9. Sine causa autem colunt me,docentes doctrinas et mandata hominum.
10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
13. At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
14. Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
15. Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
16. At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19. de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :