17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19. de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
20. hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21. Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22. Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
24. Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
25. At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
26. Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27. At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
28. Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29. Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.