16. At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19. de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
20. hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21. Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22. Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.