10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
13. At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
14. Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
15. Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
16. At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19. de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
20. hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21. Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22. Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
24. Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.