Secundum Matthæum 14:24-36 Vulgata Latina (VULG)

24.  navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

25.  Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

26.  Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.

27.  Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

28.  Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

29.  At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.

30.  Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.

31.  Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

32.  Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

33.  Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

34.  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

35.  Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :

36.  et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Secundum Matthæum 14