Secundum Matthæum 14:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :

2.  et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

3.  Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.

4.  Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.

5.  Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.

6.  Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :

7.  unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

Secundum Matthæum 14