1. In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
2. et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3. Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4. Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
5. Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.