6. sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
7. Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
8. Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
9. Qui habet aures audiendi, audiat.
10. Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
11. Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13. Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14. Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.
15. Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.
16. Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
17. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.