Secundum Matthæum 13:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7.  Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

8.  Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9.  Qui habet aures audiendi, audiat.

10.  Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11.  Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12.  Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

Secundum Matthæum 13