Secundum Matthæum 13:55-58 Vulgata Latina (VULG)

55.  Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56.  et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57.  Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58.  Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Secundum Matthæum 13