38. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
39. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
40. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.
41. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
42. et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44. Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
45. Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
46. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
47. Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
48. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
49. Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
50. et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
51. Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.