Secundum Matthæum 13:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11.  Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12.  Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13.  Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14.  Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.

15.  Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.

16.  Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

Secundum Matthæum 13