Secundum Matthæum 13:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

2.  Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

3.  et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

4.  Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

5.  Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

6.  sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7.  Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

Secundum Matthæum 13