Secundum Matthæum 12:8-28 Vulgata Latina (VULG)

8.  dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

9.  Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

10.  Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

11.  Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12.  Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

13.  Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

14.  Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

15.  Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

16.  et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

17.  Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

18.  Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit animæ meæ.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.

19.  Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

20.  arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :

21.  et in nomine ejus gentes sperabunt.

22.  Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

23.  Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

24.  Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

25.  Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

26.  Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

27.  Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

28.  Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

Secundum Matthæum 12