5. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
6. Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7. Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8. dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10. Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11. Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12. Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13. Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14. Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15. Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16. et præcepit eis ne manifestum eum facerent.