Secundum Matthæum 12:28-37 Vulgata Latina (VULG)

28.  Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29.  Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

30.  Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

31.  Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32.  Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

33.  Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

34.  Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

35.  Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

36.  Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

37.  Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

Secundum Matthæum 12