Secundum Matthæum 12:19-30 Vulgata Latina (VULG)

19.  Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

20.  arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :

21.  et in nomine ejus gentes sperabunt.

22.  Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

23.  Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

24.  Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

25.  Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

26.  Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

27.  Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

28.  Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29.  Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

30.  Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

Secundum Matthæum 12