15. Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16. et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
18. Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit animæ meæ.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.
19. Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20. arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :
21. et in nomine ejus gentes sperabunt.
22. Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23. Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
24. Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
25. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.