Secundum Matthæum 12:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

2.  Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

3.  At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

4.  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

5.  aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

6.  Dico autem vobis, quia templo major est hic.

7.  Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

Secundum Matthæum 12