Secundum Matthæum 11:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7.  Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

8.  Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

9.  Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

10.  Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

11.  Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.

Secundum Matthæum 11