4. Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
5. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
6. et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7. Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
8. Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9. Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10. Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
12. A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13. Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
14. et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15. Qui habet aures audiendi, audiat.
16. Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
17. dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.