Secundum Matthæum 11:19-30 Vulgata Latina (VULG)

19.  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

20.  Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :

21.  Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.

22.  Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

23.  Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

24.  Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25.  In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

26.  Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.

27.  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

28.  Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

29.  Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.

30.  Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Secundum Matthæum 11