11. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
12. A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13. Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
14. et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15. Qui habet aures audiendi, audiat.
16. Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
17. dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
18. Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
19. Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20. Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
21. Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
22. Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23. Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.