1. Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
2. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3. ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
4. Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
5. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
6. et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7. Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
8. Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9. Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10. Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
12. A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.