33. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
34. Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
35. veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
36. et inimici hominis, domestici ejus.
37. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.