Secundum Matthæum 10:27-42 Vulgata Latina (VULG)

27.  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.

28.  Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

29.  Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30.  Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

31.  Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.

32.  Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

33.  Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

34.  Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :

35.  veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :

36.  et inimici hominis, domestici ejus.

37.  Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

38.  Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.

39.  Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

40.  Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

41.  Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

42.  Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Secundum Matthæum 10