Secundum Matthæum 10:26-35 Vulgata Latina (VULG)

26.  Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.

27.  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.

28.  Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

29.  Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30.  Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

31.  Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.

32.  Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

33.  Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

34.  Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :

35.  veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :

Secundum Matthæum 10