Secundum Matthæum 1:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

20.  Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

21.  Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

22.  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :

23.  Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

Secundum Matthæum 1