Secundum Marcum 9:6-23 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

7.  Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

8.  Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9.  Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

10.  Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?

11.  Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

12.  Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

13.  Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

14.  Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

15.  Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?

16.  Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :

17.  qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

18.  Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.

19.  Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

20.  Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :

21.  et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

22.  Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23.  Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

Secundum Marcum 9