Secundum Marcum 8:30-37 Vulgata Latina (VULG)

30.  Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

31.  Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.

32.  Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.

33.  Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

34.  Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.

35.  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

36.  Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?

37.  Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?

Secundum Marcum 8