Secundum Marcum 7:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

4.  et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

5.  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

6.  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :

7.  in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8.  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

9.  Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

Secundum Marcum 7