Secundum Marcum 6:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7.  Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

8.  Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,

9.  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10.  Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :

11.  et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12.  Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :

13.  et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14.  Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.

15.  Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

16.  Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

Secundum Marcum 6