Secundum Marcum 6:39-50 Vulgata Latina (VULG)

39.  Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.

40.  Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

41.  Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.

42.  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

43.  Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44.  Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

45.  Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

46.  Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

47.  Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48.  Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

49.  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50.  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

Secundum Marcum 6