Secundum Marcum 6:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.

4.  Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

5.  Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :

6.  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7.  Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

8.  Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,

9.  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10.  Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :

11.  et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12.  Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :

13.  et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14.  Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.

15.  Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

Secundum Marcum 6