26. Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
27. sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28. et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
30. Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31. Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
32. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34. Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
35. Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
36. dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37. Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38. Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.