Secundum Marcum 6:23-35 Vulgata Latina (VULG)

23.  et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

24.  Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

25.  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

26.  Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :

27.  sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,

28.  et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

29.  Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

30.  Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.

31.  Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.

32.  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

33.  Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.

34.  Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.

35.  Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :

Secundum Marcum 6