Secundum Marcum 6:15-32 Vulgata Latina (VULG)

15.  Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

16.  Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

17.  Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18.  Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

19.  Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.

20.  Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

21.  Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :

22.  cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :

23.  et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

24.  Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

25.  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

26.  Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :

27.  sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,

28.  et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

29.  Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

30.  Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.

31.  Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.

32.  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

Secundum Marcum 6