Secundum Marcum 5:35-39 Vulgata Latina (VULG)

35.  Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?

36.  Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.

37.  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.

38.  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

39.  Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.

Secundum Marcum 5