9. Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
10. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11. Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12. ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13. Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
14. Qui seminat, verbum seminat.