20. Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
21. Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
22. Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23. Si quis habet aures audiendi, audiat.