Secundum Marcum 3:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :

18.  et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,

19.  et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20.  Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21.  Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

22.  Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23.  Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

24.  Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25.  Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

Secundum Marcum 3