Secundum Marcum 3:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13.  Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.

14.  Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.

15.  Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.

16.  Et imposuit Simoni nomen Petrus :

17.  et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :

18.  et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,

19.  et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20.  Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21.  Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

22.  Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23.  Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

24.  Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

Secundum Marcum 3