Secundum Marcum 16:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :

13.  et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.

14.  Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

15.  Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.

16.  Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

17.  Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :

18.  serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.

19.  Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

20.  Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Secundum Marcum 16