12. Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
13. et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
14. Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15. Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
16. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
17. Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
18. serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
19. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.