34. Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
35. Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
36. Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37. Jesus autem emissa voce magna expiravit.
38. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
39. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
40. Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
41. et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.